- EVANGELIARIUM, item EVANGELISTARIUM
- EVANGELIARIUM, item EVANGELISTARIUMquemadmodum Graecis citerioribus Εὐαγγελιςτάριον, liber dicitur in Ecclesia Lat. in quo continentur Evangelia, singulis Missis legi aut cantari solita; compositus a D. Hieronymo, uti quidem tradit Honorius Augustodunensis l. 1. c. 88. qua de re diximus alibi. Ab eadem origine Evangelismus, Graece Ε᾿υαγγελισμὸς, apud Nicon. de Religione Armenorum, Quinto mensis Ianuarii vespere festum Evangelisini celcbrant; Dominico Macro est Festum Annuntiationis Virginis Deiparae, quod illos anticipare dicit, utpote in Quadragesima nullum Festum celebrantes. At Balsamoni Palmarum Festum est seu Dominica Palmarum. Vide Macros fratres in Hierolexico. Iidem, quibus Evangelium cerimoniis in Missa, apud Latinos, recitari soleat, fuse exponunt. Illud nudato ense in Vigilia Natalis Domini, in Matutinis, Moguntiae legisse Carolum IV. Imp. habetur in M. Chron. Belg. p. 286. et apud Continuatorem Nangii A. C 1378 Graecos Epp. pallium deponere, Maronitas caput detegere, dum illud in Sacris praelegitur, iidem habent Macri: De divinatione per Evangelit inspectionem, de purgatione per S. Evangelium, de ritu Evangelium dôr so portandi, Vide Car. du Fresne in Glossario et infra Thronus: uti de Parvulis Evangelis, phylacteriorum loco, circumgestatis, infra in voce Pharisaei. At Evangelium aeternum, nomen libelli, memorati Odorico Raynaldo ad A. C. 12,56. n. 20.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.